- CATENAE
- CATENAEad manus tantum, sicut Compedes ad pedes pertinent. Claudianus de Raptu Proserpinae, l. 3. v. 109. ubi de ipsa Proserpina, matri per somnum apparente,----- ---- ---- Sic fata trementesTendere conatur palmas, vis improba serriImpedit, et motae somnum excussêre catenae.Et Plin. l. 7. Ep. 27. Mox apparebat idolon: Senex macie et squalore confectus, promissâ barbâ, horrenti capillâ, cruribus compedes, manibus catenas gerebat, quatiebatque. Earum usum antiquissimum Statius indigitat, Thebaid. l. 12. v. 460.----- ---- ---- ego corpus, ego ignes,Me pietas, me duxit amor, deposcere saevaSupplicia et dextras iuvat insertare catenis.Ubi Antigone loquitur, quae Polynicen sepultum ibat: Nisi ex suis temporibus Poetam antiqua sonare dicas. Sane in ipsa antiquissima Historia raptae Proserpinae, catenas agnoscit Claudianus, versibus allatis. Quia vero vincti catenis homines excruciabantur ac puniebantur, hinc catenae ipsos cruciatus denotant, apud eundem Statium, Thebaid. l. 8. v. 25.Stant Furiae circum, variaeque ex ordine Mortes,Saevaque multisonas exercet Poena catenas.Vide qui de Romanorum insigni hac in re crudelitate multa adnotavit, Casp. Barthium, Antimadversion. ad Papinium Statium, Tom. 3. p. 793. et 1498. aliquid quoque infra, ubi de Circulis ferreis, uti de catenulis galearum, quibus collum in bello Veteres tuiti, infra itidem; de catenatis ostiariis, in hac voce: de catena vitrea subtilissima, voce Vitreum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.